Hľadaný výraz: Flp 2,3-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; 4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. 5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, 7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, 8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, 10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.

1

mail   print   facebook   twitter